Glose
Epicurei.[ID.]Vocantur sic ab auctore suo, qui dicitur voluptatis assertor. Stoici Graece, Latine elementa; qui contendebant paria esse peccata, id est omne peccatum uniforme esse.Quid vult seminiverbius.Seminiverbius est qui verbum seminat; vel seminiverbius, id est sermologus; quia semen est verbum Dei; unde: Si vobis seminavimus, etc.[AUG.]Legimus Paulum apostolum dictum fuisse seminatorem verborum, quod dictum est ab irridentibus, sed non respuendum a credentibus; erat quippe seminator verborum, sed messor morum. Et nos, licet parvuli, nec illi comparandi in agro Dei (quod est cor vestrum) seminamus verbum Dei, exspectantes uberem frugem, vel fructum de moribus vestris.Alii vero.[RAB.]A Judaeis audierunt vocabulum daemoniorum esse abominabile, et ideo huic abominationi comparant doctrinam Pauli; vel Judaei sunt qui hoc dicunt, id est sadducaei.